monumenta.ch > Plinius > sectio 161

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 161
{XLV} sunt et in Boniensi Italiae parte breves, macula complexu silicis alligata, quorum tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effoditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra invenitur extrahiturque aut exciditur, sed maiore ex parte fossili natura, absolutus in se caementi modo, numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem hunc terrae quadam anima crystalli modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam figurantur.